|
PROPHETIA NAHUM
1 1 Oraculum Nineve. Liber visio nis Nahum Elcesaei. 2
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens
furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis
suis. 3 Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum
derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes
pulvis pedum eius. 4 Increpans mare et exsiccans illud et omnia
flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos
Libani elanguit. 5 Montes commoti sunt ab eo, et colles
conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes
habitantes in eo. 6 Ante faciem indignationis eius quis stabit, et
quis resistet in aestu furoris eius? Indignatio eius effusa est ut
ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. 7 Bonus Dominus, refugium
in die tribulationis et sciens sperantes in se 8 et in diluvio
transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos
eius persequentur tenebrae. 9 Quid cogitatis contra
Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex
tribulatio. 10 Sicut spinae condensae se invicem complectentes et
sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida. 11
Ex te exivit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans
praevaricationem. 12 Haec dicit Dominus: Et si incolumes fuerint
et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et
non affligam te ultra. 13 Et nunc conteram virgam eius de dorso
tuo et vincula tua disrumpam . 14 Et praecipiet super te
Dominus: Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui
disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia
inhonoratus es .
2 1 Ecce super montes pedes evan gelizantis et
annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas et redde vota
tua, quia non adiciet ultra ut pertranseat in te Belial: totus
interiit. 2 Ascendit, qui dispergat, contra te. Custodi
munitionem, contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde
. 3 Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut
magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et
propagines eorum corruperunt. 4 Clipeus fortium eius ruber, viri
exercitus in coccineis; ignitae laminae ferreae curruum, quando
praeparat bellum, et equites agitantur. 5 In viis furibundae currunt
quadrigae, invicem colliduntur in plateis; aspectus eorum quasi
lampades, quasi fulgura discurrentia. 6 Recordatur fortium
suorum, ruunt in itineribus suis; currunt ad murum, et
praeparatur umbraculum. 7 Portae fluviorum apertae sunt, palatium
tremit. 8 Et speciosa denudatur, tollitur, et ancillae eius gemunt
ut columbae et percutiunt corda sua. 9 Et Nineve quasi piscina
aquarum, cuius aquae fugiunt. State, state! ; sed non est qui
revertatur. 10 Diripite argentum, diripite aurum! . Et non est
finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus. 11
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio
geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum
candentes. 12 Ubi est habitaculum leonum, et spelunca
catulorum leonum, ad quam ivit leo, ut duceret illuc catulum
leonis, et non erat qui exterreret? 13 Leo cepit sufficienter
catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas
suas et cubile suum rapina. 14 Ecce ego ad te, dicit Dominus
exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos
tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non
audietur ultra vox nuntiorum tuorum .
3 1 Vae, civitas sanguinum, universa mendacii praeda
plena! Non recedet a te rapina. 2 Vox flagellorum et vox strepitus
rotarum, equi frementes et quadrigae ferventes, equites
irruentes 3 et gladii micantes et hastae fulgurantes et multitudo
interfectorum et acervi mortuorum; nec est finis cadaverum, et
corruunt super corpora. 4 Hoc propter multitudinem fornicationum
meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit
gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis. 5 Ecce
ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in
faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam
tuam. 6 Et proiciam super te abominationes et contumeliis te
afficiam; et ponam te in exemplum. 7 Et erit: omnis, qui viderit
te, resiliet a te et dicet: Vastata est Nineve! Quis dolebit
super eam? Unde quaeram consolatorem tibi?. 8 Numquid melior es
quam Noamon, quae habitabat in fluminibus? Aquae in circuitu
eius: cuius vallum mare, aquae muri eius. 9 Chus fuit fortitudo
eius et Aegyptus, cuius non est finis; Phut et Libyes fuerunt in
auxilio eius. 10 Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in
captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et
super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti
sunt in compedibus. 11 Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et
tu quaeres refugium ab inimico. 12 Omnes munitiones tuae sicut
ficus cum ficis praecocibus: si concussae fuerint, cadent in os
comedentis. 13 Ecce populus tuus, mulieres in medio tui; inimicis
tuis late patebunt portae terrae tuae; devorabit ignis vectes
tuos. 14 Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones
tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum. 15
Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut
bruchus. Augere ut bruchus, multiplicare ut locusta. 16 Plures
fecisti negotiatores tuos quam stellae sint caeli; bruchus exuit
pellem et avolavit. 17 Custodes tui quasi locustae, et scribae
tui quasi agmen locustarum, quae considunt in saepibus in die
frigoris; sol ortus est, et avolaverunt, non est cognitus locus
earum, ubi fuerint. 18 Dormiunt pastores tui, rex
Assyriae, requiescunt principes tui; dispersus est populus tuus in
montibus, et non est qui congreget. 19 Non est remedium fracturae
tuae, insanabilis est plaga tua; omnes, qui audierint auditionem
tuam, plaudent manibus super te, quia super quem non
transiit malitia tua semper? .
|